- SARRITOR
- SARRITORunus e Diis Romanorum Agricolis. Hoc enim ordine hisque nominibus Flamen, sacrum Cereale Cereri et Telluri faciens, Divos hos invocabat, Vervactor, Redarator, Imporcitor, Insitor, Obarator, Occator: Sarritor, Subruncinator, Messor, Coniector, Conditor, Promitor. Plimus erat frugum iam nascentium, quae sarriebantur, sicut Occator ultimus erat agri colendi. Nam, ut ait Plaut. Captiv. Actu 3. sc. 5. v. 5. prius occant quam sarriunt rustici. Itaque praeerat hic Deastet Sarritioni, cui operi sarculum inservit: quo herbae noxiae segetibus evelluntur; hoc enim sarrire est. De quo elegans versiculus exstat, apud Pomponium Nonic laudatum.Sarculum hinc illo profectus, illinc rediisti rutrum.Quo uti possumus in hominem ἀπρόσκοπον, cui res retro currunt. Sensus enim est; Cum hinc profectus es, segetes tuae iam in herba erant et sarculum spectabant; at cum illinc rediisti, ad rutrum, quod Graeci σκαπάνην et σκάριον vocant, tibi res rediit et ad carceres revocatus es, cum prope metam iam esses. Nam rutrô terram vertere primum est, tum sementem iacere, dein occare, postea sarrire, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 515. 728. et plura de sarriendarum segetum disciplina, apud Plin. l. 18. c. 17. et 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.